pagina continens scripta Nepotis Cornelius Nepos Cato Cato ortus municipio Tusculo, adulescentulus, priusquam honoribus operam daret, versatus est in Sabinis, quod ibi heredium a patre relictum habebat. Inde hortatu L. Valerii Flacci, quem in consulatu censuraque habuit collegam, Romam demigravit in foroque esse coepit. Primum stipendium meruit annorum decem septemque Q. Fabio M. Claudio consulibus tribunus militum in Sicilia fuit; inde ut rediit, castra secutus est C. Claudii Neronis, magnique opera eius existimata est in proelio apud Senam, quo cecidit Hasdrubal, frater Hannibalis. Quaestor obtigit P. Africano consuli cum quo non pro sortis necessitudine vixit: Namque ab eo perpetua dissensit vita. Aedilis plebei factus est cum C. Helvio. Praetor provinciam obtinuit Sardiniam, ex qua quaestor superiore tempore ex Africa decedens .Qu. Ennium poetam deduxerat, quod non minoris aestimamus quam quemlibet amplissimum Sardiniensem triumphum. Consulatum gessit cum L. Valerio Flacco; sorte provinciam nactus Hispaniam citeriorem ex ea triumphum deportavit. Ibi cum diutius moraretur, P. Scipio Africanus consul iterum, cuius in priore consulatu quaestor fuerat, voluit eum de provincia depellere et ipse ei succedere, neque hoc per senatum efficere potuit, cum quidem Scipio principatum in civitate obtineret, quod tum non potentia, sed iure res publica administrabatur. Qua ex re iratus senatui consulatu peracto privatus in urbe mansit. | |
|